P
patrick457
Guest
Here are some Mozarabic Chant videos by the Asociación “Ubi Sunt?” held in St. Eulalia’s Basilica in Merida last year December 8.
arquired.es/users/mrgreyes/ermita/ (Note: site is in Spanish)
THE MASS OF ST. EULALIA
**Video 2: **Praelegendum
**Video 3: **Gloria in Excelsis Deo
**Video 4: **Psallendo
(Ps. 44: 11, 12, 2, 3b)
Chorus: Audi, filia, et vide; quia concupivit rex speciem tuum.
Et ipse est Deus tuus.
V: Lingua tua calamus scribe, velociter scribentis: diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum.
P: Et ipse est Deus tuus.
**Video 5: **The Gospel
(Matt. 13: 44-52)
Lectio sancti Evangelii secundum Mattheum.
R: Gloria tibi Domine.
Illo in tempore dixit Dominus Jesus discipulis suis parabolam hanc: “Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum.”
“Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas. Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quae habuit, et emit eam.”
“Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa sua, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi: exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus, et stridor dentium. Intellexistis haec omnia?”
Dicunt ei: “Etiam.” Ait illis: “Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.”
R: Amen.
**Video 6: **Laudes
(Zeph. 3: 14)
V: Dominus sit semper vobiscum.
R: Et cum spiritu tuo.
Cantet Chorus: Alleluia.
V: Lauda filia Sion laetare et exulta filia Hierusalem.
P: Alleluia.
**Video 7: **Sacrificium
(Sir. 24: 17, 20, 21a, 22, 23a, 25b-27a)
Sicut cedrus exaltata sum in Libano, et sicut cypressus in monte Sion: quasi myrrha electa, Dedi suavitatem odoris, Alleluia.
V: Sicut storax, et galbanus, et ungula, et onix, et gutta, et quasi Libanus non incisus vaporavi habitationem meam;
Ego quasi terebinthus extendi ramos meos, et rami mei honoris et gratiae.
Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris: in me omnis spes vitae et virtutis.
Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini: spiritus enim meus super mel dulcis.
P: Quasi myrrha electa, Dedi suavitatem odoris, Alleluia.
**Video 8: **Oratio Admonitionis (Missa)
Omnes qui sub impugnantium certamine viciorum: aut vulnerati turpiter: aut perempti de carnis fragilitate conquerimur: quique ignavie mentis excusatione corporeae imbecillitatis occulimus fratres carissimi: et propositum aspiciamus Eulaliae virginis: et triumphum.
Que nec sexui subjecta nec corpori: virile contemnendo contagium: sit virilis. In qua non fuit corruptele portio: ut esset gratiae plenitudo.
Quam credulitatem fide: libidinem castitate vincentem: et ornavit virginem admiratio castitatis: et coronavit martyrem gloria passionis: que dum vitiis repugnat et gladiis, dum et ferum spenit: et coitum, et credulitatis suae hostem pertulit: et aetatis.
Hujus ergo intercessu omnipotentiam summi Patris oremus: ut sicut ab eo ejus invicta virginitas locari meruit in regione caelorum: ita nobis concessa venia delictorum: concedatur locus in regione viventum.
R: Amen.
V: Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus: et vivis et omnia regis in saecula saeculorum.
R: Amen.
V: Oremus.
R. Agyos: Agyos: Agyos; Domine Deus, Rex aeterne, tibi laudes et gratias.