Canon 2318 is mentioned in AAS 58 (1966), page 1186, but it is in Latin, which I don’t understand, but here it is:
Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale
ACTA SS. CONGREGATIONUM
SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI
DECRETUM
Post editam « Notificationem » diei 14 iunii c. a. circa « Indicem )>
librorum prohibitorum, quaesitum fuit ab hac S. Congregatione pro
Doctrina Fidei an in suo vigore permaneant can. 1399, quo quidam
libri ipso iure prohibentur, et can. 2318, quo quaedam poenae feruntur
in violatores legum de censura et prohibitione librorum.
Dubiis in plenario conventu fer. IV diei 12 Octobris 1966 propositis,
E/mi Patres rebus Fidei tutandis praepositi respondendum decreverunt :
- Negative ad utrumque, quoad vim legis ecclesiasticae; iterum
tamen inculcato valore legis moralis, quae omnino prohibet fidem ac
bonos mores in discrimen adducere ;
- eos vero, qui forte innodati fuerint censuris de quibus in
can. 2318, ab iisdem absolutos habendos esse ipso facto abrogationis
eiusdem canonis.
Et in Audientia Eimo Cardinali Pro-Praefecto S. Congregationis
pro Doctrina Fidei die 14 eiusdem mensis et anni concessa, praefatum
decretum S. Pontifex Paulus Papa VI benigne adprobare dignatus
est et publici iuris fieri mandavit.
Datum Romae, ex aedibus S. Congregationis pro Doctrina Fidei,
die 15 novembris 1966.
A. Card. OTT AVI ANI, Pro-Praefectus
© P. Parente, Secretarius