Since you’ve talked about the Johannine comma, let’s do a little comparison between different texts of the same passage (1 John 5:6-12).
Amiatinus
Hic est qui venit per aquam et sanguinem, Iesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sanguine: et spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas.
Quia tres sunt qui testimonium dant, spiritus, et aqua, et sanguis, et tres unum sunt. Si testimonium hominum accipimus, testimonium dei maius est: quoniam hoc est testimonium dei, quod maius est,
quia testificatus est de filio suo. Qui credit in
filio dei, habet testimonium dei in se: qui non credit [corr. add.: *filio], mendacem facit eum,
quoniam non credidit [corr. = *credit] in
testimonio quod testificatus est deus de filio suo. Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobis deus, et hæc vita in filio ejus. Qui habet filium, habet vitam: qui non habet filium [corr. add.: *dei], vitam non habet.
===
Gutenberg
Hic e(st) q(ui) venit p(er) aquam & sanguinem Ihesus Christus. No

in aqua solu(m): sed in aqua & sanguine. Et spiritus e(st) qui testificat(ur): q(uon)i(am) crist(us) e(st) veritas.
Quonia(m) tres su
t q(ui) testimoniu(m) da
t in celo· pater· verbu(m)· et spirit(us) sanctus: & hi tres unu(m) sunt. Et tres su

t qui testimoniu(m) da

t
in terra: spirit(us)· aqua· & sanguis: & tres unum sunt. Si testimoniu(m) homi(num) accipim(us): testimoniu(m) dei maius e(st). Quonia(m) hoc e(st) testimoniu(m) dei q(uo)d maius e(st):
qu(on)i(am) testificat(us) e(st) de filio suo. Qui credit in
filiu(m) dei, habet testimoniu(m) dei in se. Qui no

credit
filio me

dace(m) facit eu(m):
q(ui)a no
credit i
testimoniu(m) q(uo)d testificat(us) e(st) deus de filio suo. Et hoc e(st) testimoniu(m): qu(on)i(am) vita(m) eterna(m) dedit nobis deus: & hec vita in filio ei(us)
e(st). Qui habet filiu(m) habet vita(m): q(ui) no

habet filium
dei, vita(m) no

habet.
===
Clementine
Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur quoniam Christus est veritas.
Quoniam tres sunt, qui testimonium dant in cælo: Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus: et hi tres unum sunt. Et tres sunt, qui testimonium dant
in terra: spiritus, et aqua, et sanguis: et
hi tres unum sunt. Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est: quoniam hoc est testimonium Dei, quod majus est,
quoniam testificatus est de Filio suo. Qui credit in
Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum:
quia non credit in
testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo. Et hoc est testimonium, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus: et hæc vita in Filio ejus
est. Qui habet Filium, habet vitam: qui non habet Filium, vitam non habet.
===
Nova Vulgata
Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Iesus Christus; non in aqua solum sed in aqua et in sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur, quoniam Spiritus est veritas. Quia tres sunt, qui testificantur: Spiritus et aqua et sanguis; et hi tres in unum sunt. Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei maius est, quoniam hoc est testimonium Dei, quia testificatus est de Filio suo. Qui credit in Filium Dei, habet testimonium in se. Qui non credit Deo, mendacem facit eum, quoniam non credidit in testimonium, quod testificatus est Deus de Filio suo. Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus, et haec vita in Filio eius est. Qui habet Filium, habet vitam; qui non habet Filium Dei, vitam non habet.