Mozarabic Chant videos

  • Thread starter Thread starter patrick457
  • Start date Start date
Status
Not open for further replies.
P

patrick457

Guest
Here are some Mozarabic Chant videos by the Asociación “Ubi Sunt?” held in St. Eulalia’s Basilica in Merida last year December 8.

arquired.es/users/mrgreyes/ermita/ (Note: site is in Spanish)

THE MASS OF ST. EULALIA

Video 2: Praelegendum
Video 3: Gloria in Excelsis Deo
Video 4: Psallendo

(Ps. 44: 11, 12, 2, 3b)

Chorus: Audi, filia, et vide; quia concupivit rex speciem tuum.
Et ipse est Deus tuus.
V: Lingua tua calamus scribe, velociter scribentis: diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum.
P: Et ipse est Deus tuus.

Video 5: The Gospel

(Matt. 13: 44-52)

Lectio sancti Evangelii secundum Mattheum.
R: Gloria tibi Domine.

Illo in tempore dixit Dominus Jesus discipulis suis parabolam hanc: “Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum.”

“Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas. Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quae habuit, et emit eam.”

“Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa sua, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi: exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus, et stridor dentium. Intellexistis haec omnia?”

Dicunt ei: “Etiam.” Ait illis: “Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.”
R: Amen.

Video 6: Laudes

(Zeph. 3: 14)

V: Dominus sit semper vobiscum.
R: Et cum spiritu tuo.

Cantet Chorus: Alleluia.
V: Lauda filia Sion laetare et exulta filia Hierusalem.
P: Alleluia.

Video 7: Sacrificium

(Sir. 24: 17, 20, 21a, 22, 23a, 25b-27a)

Sicut cedrus exaltata sum in Libano, et sicut cypressus in monte Sion: quasi myrrha electa, Dedi suavitatem odoris, Alleluia.
V: Sicut storax, et galbanus, et ungula, et onix, et gutta, et quasi Libanus non incisus vaporavi habitationem meam;
Ego quasi terebinthus extendi ramos meos, et rami mei honoris et gratiae.
Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris: in me omnis spes vitae et virtutis.
Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini: spiritus enim meus super mel dulcis.
P: Quasi myrrha electa, Dedi suavitatem odoris, Alleluia.

Video 8: Oratio Admonitionis (Missa)

Omnes qui sub impugnantium certamine viciorum: aut vulnerati turpiter: aut perempti de carnis fragilitate conquerimur: quique ignavie mentis excusatione corporeae imbecillitatis occulimus fratres carissimi: et propositum aspiciamus Eulaliae virginis: et triumphum.
Que nec sexui subjecta nec corpori: virile contemnendo contagium: sit virilis. In qua non fuit corruptele portio: ut esset gratiae plenitudo.
Quam credulitatem fide: libidinem castitate vincentem: et ornavit virginem admiratio castitatis: et coronavit martyrem gloria passionis: que dum vitiis repugnat et gladiis, dum et ferum spenit: et coitum, et credulitatis suae hostem pertulit: et etatis.
Hujus ergo intercessu omnipotentiam summi Patris oremus: ut sicut ab eo ejus invicta virginitas locari meruit in regione caelorum: ita nobis concessa venia delictorum: concedatur locus in regione viventum.
R: Amen.
V: Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus: et vivis et omnia regis in saecula saeculorum.
R: Amen.

V: Oremus.
R. Agyos: Agyos: Agyos; Domine Deus, Rex aeterne, tibi laudes et gratias.
 
Patrick, I spent a month in Andalucia but never encountered a Mozarabic Rite Mass although I knew that such existed. But thank you for posting this. You would love to see the Catedral in Sevilla! And all of the smaller churches in Jerez and Rota etc are just as rich.
 
Patrick, I spent a month in Andalucia but never encountered a Mozarabic Rite Mass although I knew that such existed. But thank you for posting this. You would love to see the Catedral in Sevilla! And all of the smaller churches in Jerez and Rota etc are just as rich.
Brotherhrolf,
the reason you never saw a Mozarabic Rite Mass in Andalusia is because nowadays it is only held (daily) in the Corpus Christi Chapel (aka the Mozarabic Chapel) in the Cathedral of Toledo founded by Francisco Cardinal Ximénes de Cisneros of the Complutensian and the (Monty Python) ‘Spanish Inquisition’ fame :p. He was actually the one who helped save the Rite from oblivion in 1495 by publishing the Missale Mixtum (1500) and the Breviarium Gothicum (1502), in the Talavera Chapel of the Old Cathedral of Salamanca during certain days each year, and all churches of Toledo during December 18 (The Mozarabic feast of the Annunciation) and January 23 (St. Ildephonsus).

You need to go to the autonomous community of Castile-La Mancha (Yes, the tale of Don Quixote was written here) to get to Toledo (which incidentally, is its capital).
 
Video 9: The Diptychs

P: Ecclesiam sanctam Catholicam in orationibus in mente habeamus, ut eam Dominus fide, et spe, et caritate propitius ampliare dignetur. Omnes lapsos, captivos, infirmos, atque peregrinos in mente habeamus, ut eos Dominus propitius redimere, sanare, et confortare dignetur.

R: Praesta, aeterne omnipotens Deus.

P: Laetetur in te Domine quaeso virginitas: et huic proxima congaudeat continentia. Non soexum quaerunt hujusmodi bella: sed animum. Non mucronis confidentiam: sed pudoris. Non etiam personam discussuras: sed causas, impune inter armatas transit acies innocens conscientia: que superavit crimina: superat et metalla. Facile vincit alios: quisquis se vicerit.
Et cum laudabile sit viro fecisse virtutem: majoris tamen praeconii est fecisse virginem rem virilem. Prophanum sacra ingreditur puella concilium: et solum Deum in pectore gestans infert violentiam passioni. Nec deest lictor tam impudens quam crudelis: qui sponsam (secure dixerim) Christi: fornicantium verberibus oculorum: supplicio libidinante torqueret. Ut que poenas in adulterio non luebat: saltem poenas adulteras sustineret.
Dudum quod gravius carnifex putat expectantium oculis corpus exponit: et per divaricatas viscerum partes: ictuum sulcos cursus fusi sanguinis antecedit. Periit tunc tortoris iniqui commentum: sola patiuntur tormenta ludibrium.
Habet quidem virginem nostram nuditas: sed pudicam. Discat ergo: discat uterque soexus ex virgine: non pulchritudinem colore: sed virtutem. Fidem amare: non formam. Placiturus Domino: non decoris expectare judicium: sed pudoris. Sed quia tuum est Christe totum quod haec virgo vicerit: tuum quod meruit: tuum etiam quod peregit.
Nec enim tela repellimus adversantium: nisi tuae divinitatis beneficio sublevemur. Nunc praesta nobis ut sicut haec beatissima martyr tua pugnando premium adepta est castitatis: ita nos commissorum nostrorum ad te dimissis contagiis: adipiscamur premia tuae promissionis.

R: Amen.

P: Per misericordiam tuam Deus noster, in cujus conspectu sanctorum Apostolorum, et Martyrum, Confessorum, atque Virginum nomina recitantur.
R: Amen.

P: Offerunt Deo Domino oblationem Sacerdotes nostri: Papa Romensis: et reliqui pro se et pro omni clero ac plebibus Ecclesiae sibimet consignatis: vel pro universa fraternitate: item offerunt universi Presbyteri, Diaconi, Clerici ac populi circumadstantes. In honorem sanctorum pro se et suis.

R: Offerunt pro se et pro universa fraternitate.

P: Facientes commemorationem beatissimorum Apostolorum et Martyrum: gloriosae sanctae Mariae Virginis, Zachariae, Joannis, Infantium, Petri, Pauli, Jacobi, Andreae, Philippi, Thomae, Bartholomaei, Matthaei, Jacobi, Simonis et Judae, Matthiae, Marci et Lucae.

R: Et omnium martyrum.

P: Item pro spiritibus pausantium: Hilarii, Athanasii, Martini, Ambrosii, Augustini, Fulgentii, Leandri, Isidori, David, Juliani, item Juliani, Petri, item Petri, Joannis servi Dei, Visitani, Viventi, Felici, Cypriani, Vincentii, Gerontii, Zachariae, Cenapoli, Dominici, Justi, Saturnini, Salvati, item Salvati, Bernardi, Reymundi, Joannis, Celebruni, Gundisalvi, Martini, Roderici, Johannis, Guterii, Sancii, item Sancii, Dominici, Juliani, Philippi, Stephani, Johannis, item Johannis, Felicis.

R: Et omnium pausantium.

Video 10: Oratio ad Pacem

P: Deus aeternae: cujus gratia protecta virgo Eulalia inter flammas non erubuit confiteri: quod ex flamma tuis haurire promeruit. Tu nos ejus precatu inter mundi hujus flammarum procellosa discrimina protege: et tuae pacis multiplici incremento adiple. Quo et hic bene vivamus: et ad te hac vita renumerari secura conscientia properemus.
R: Amen.
P: Quia tu es vera pax nostra, et caritas indisrupta, vivis tecum et regnas cum Spiritu Sancto, unus Deus in saecula saeculorum.
R: Amen.

P: Gratia Dei Patris omnipotentis, pax ac dilectio Domini nostri Jesu Christi, et communicatio Spiritus Sancti, sit semper cum omnibus nobis.
R: Et cum hominibus bonae voluntatis.
P: Quomodo astatis pacem facite.

Video 11: Cantus ad Pacem

Pacem meam do vobis: pacem meam commendo vobis: non sicut mundus dat pacem do vobis.
V. Novum mandatum do vobis ut diligatis invicem.
Pacem meam do vobis…
V. Gloria et honor Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen.
Pacem meam do vobis…

Video 12: Prex Eucharistica

P: Introibo ad altare Dei mei.
R: Ad Deum qui letificat juventutem meam.
P: Aures ad Dominum.
R: Habemus ad Dominum.
P: Sursum corda.
R: Levemus ad Dominum.
P: Deo ac Domino nostro Jesu Christo filio Dei qui es in coelis; dignas laudas dignasque gratias referamus.
R: Dignum et justum est.
 
Video 13 and 14: Illatio and Sanctus

P: Dignum et justum est, Domine Deus: qui tam prudentem virginem fidei sociata apic gloriae consecrati: tibi gratias agere.
Ut per quem facta est mater Maria: fieret martyr Eulalia: illa pariendi affectu felix: ista moriendi. Illa implens incarnationis officium: ista rapiens passionis exemplu: Illa credidit angelo: ista resistit inimico. Illa electa per quam Christus nasceretur: ista assumpta per quam diabolus vinceretur.
Dignare Eulalia martyr et virgo placitura Domino suo: quae Spiritu Sancto protegente tenero soexu bellum fonte sudaverit: et ultra opinionem humanae virtutis adtollerantiam poenarum zelo tui amoris se obtulerit: cum in specie pretiosi Unigeniti sanguinem suum sub testimonio bonae confessionis effuderit: et incorrupta flammis viscera in odorem suavissimi thimiamatis adoleverit.
Vadit ad tribunal cruenti praesidis: non quaesita. In qua tam solum fuit animus incontinens ad secretum: quam locus conpetens ad triumphum.
Lucratura regnum: contemptura supplicium: inventura quaesitum: visura confessum. Non trepida de poena: non ambigua de corona: non defessa de eculeo: non diffisa de praemio.
Interrogatur: confitetur: occiditur: coronatur. Ingentique miraculo majestas tua exalatum virginis spiritum: quem assumpsit per flammam: suscepit per columbam.
Ut hoc prodigio in coelis martyr ascenderet: quo in terris filium pater ostenderat.
Siquidem nec in honorum patiantur elementa corpusculum: quod deciduis nix aspersa velleribus: et virtutis rigorem et virginitatis tecta caudorem eluceret, vestiret, absconderet: superni velaminis operimento, coelum funeri praestat exequias.
Et per misericordiam Redemptoris daret animae sedem: pro sepultura redderet dignitatem. Ipse quem collaudant omnes Angeli: omnesque Sancti ita dicentes:


Chorus: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth; pleni sunt coeli et terra gloria majestatis tuae; Osanna filio David. Benedictus qui venit in nomine Domini: Osanna in excelsis.

Video 15: Credimus (Note the difference of the Creed from that of the Roman Rite)

P: Dominus sit semper vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
P: Fidem quam corde credimus, ore autem dicamus.

R: Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, Factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium Conditorem.

Et in unum Dominum nostrum Jesum Christum, Filium Dei Unigenitum, et ex Patre natum ante omnia saecula.
Deum ex Deo, Lumen ex Lumine. Deum verum ex Deo vero, natum non factum, Omousion Patri, hoc est, ejusdem cum Patre substantiae, per quem omnia facta sunt quae in caelo, et quae in terra.

Qui propter nos homines, et propter nostram salutem, descendit de caelis, et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Vírgine, et homo factus est.

Passus sub Pontio Pilato, sepultus, tertia die resurrexit, ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis.

Inde venturus est judicare vivos et mortuos, cujus regni non erit finis.

Et in Spiritum Sanctum, Dominum vivificatorem, et ex Patre et Filio procedentem. Cum Patre et Filio adorandum et conglorificandum; qui locutus est per prophetas.

Et unam, sanctam, Catholicam et Apostolicam Ecclesiam.
Confitemur unum baptisma in remissionem peccatorum.
Expectamus resurrectionem mortuorum et vitam venturi saeculi. Amen.
 
Brotherhrolf,
the reason you never saw a Mozarabic Rite Mass in Andalusia is because nowadays it is only held (daily) in the Corpus Christi Chapel (aka the Mozarabic Chapel) in the Cathedral of Toledo founded by Francisco Cardinal Ximénes de Cisneros of the Complutensian and the (Monty Python) ‘Spanish Inquisition’ fame …
I believe the Abbey of Santo Domingo de Silos (of “CHANT!” fame) was quite recently given indult to return to the Mozarabic usage.
 
I believe the Abbey of Santo Domingo de Silos (of “CHANT!” fame) was quite recently given indult to return to the Mozarabic usage.
This is very interesting; before the 11th century (when the Abbey started to use Gregorian Chant), the Abbey was reported to have used the chant of the Mozarabic tradition. Together with the library of Toledo Cathedral, the library of the Abbey was the main repository of liturgical manuscripts of the Mozarabic rite until most of them were sold at an auction in 1878. These are mostly now either in the British Library in London or the Bibliothèque nationale de France in Paris.

Out of the non-Latin Liturgical Rites, the Mozarabic has got to be one of my favorites. It’s a shame that it, and the other rites, don’t get that much publicity than the Roman; it really shows the “universality” of the Universal (Catholic!) Church.
 
Status
Not open for further replies.
Back
Top