Liquet omnibus Christianae fidei cultoribus beatum Petrum
ab ipso Salvatore nostro Domino Iesu Christo Apostolorum
principem fuisse constitutum, eique ligandi atque solvendi
animas coelesti privilegio traditam esse potestatem, cum ei
dicitur, Tu es Petrus &c.
§ 1. Unde nos qui licet imparibus meritis eiusdem coelorum
clavigeri successores sumus, et eius loco in sancta Dei ecclesia
residemus, considerantes quod diffusis per orbem terrarum
ecclesiis ex iniuncto nobis a Deo Apostolatus officio providere
teneamur, ut ecclesiae ipsae quae domus Dei sunt in suis
structuris et aedificiis non solum conserventur sed etiam, si
opus fuerit, reparentur, circa tamen Basilicam de Urbe ipsius
Petri principis Apostolorum maiorem curam et diligentiam
adhibere nos convenit, ut sicut ipse beatus Petrus ab ipso
Salvatore nostro princeps Apostolorum est constitutus, ita
etiam ipsius Basilica quae non parva reparatione indiget inter
caeteras Urbis et orbis ecclesias, congruentibus ac etiam
necessariis aedificiis reaedificetur, construatur et amplietur, ac
reaedificata, constructa, et ampliata conservetur.
§ 2. Et cum nuper ex praemissis et certis aliis rationalibus
causis, iuxta nostri cordis desiderium ad dictae Basilicae
restaurationem manus operarias apposuissemus, cognoscentes
fabricam huiusmodi absque piis et largis fidelium eroga
tionibus ad finem optatum perduci non posse, per quasdam
primo universis Christifidelibus utriusque sexus, qui infra
annum a die publicationis earundem computandum, in capsa
ad id in dicta Basilica collocanda per seipsos mitterent, vel
per alios mitti et poni facerent, tantum quantum eorum pia
devotio eis dictaret in pecunia numerata aut rebus aliis ad
opus ipsum convertendis, vel circa opus se personaliter
exercerent . . .
§ 3. Ut idoneum possent eligere confessorem, qui eos a
certis tunc expressis casibus absolvere et super certis etiam
tunc expressis in foro conscientiae dumtaxat dispensare posset,
concessimus facultatem . . .
§ 6. Nos cupientes prout nobis et inter caetera nostra
desiderabilia cordi est praedictae Basilicae fabricam ad debitam
perfectionem deduci, et de fidelitate, diligentia et solicitudine
in praemissis dilecti filii Francisci Zeni de Mediolano, d.
Ordinis fratrum Minorum de Observantia nuncupatorum
professoris et provinciarum citramontanarum dicti Ordinis . . .
Vicarii generalis, . . . plurimum confidentes ipsum in dictis
provinciis et insulis1 indulgentiarum huiusmodi nostrum et
Apostolicae Sedis Nuncium et Commissarium . . . tenore
praesentium facimus, constituimus et deputamus . . .
§ 7. Et nihilominus universis Christifidelibus utriusque
sexus, tam saecularibus quam regularibus Ordinum quorum
cumque provinciarum et insularum praedictarum quil iuxta
ciusdem Francisci Zeni Commissarii et Nuncii aut deputati
seu subdelegati, aut deputandorum seu subdelegandorum,
ad eorundem providam ordinationem super hoc faciendam
in capsis ad hoc in subsidium dictae fabricae . . . pias elee
mosynas effectualiter posuerint, plenissimam omnium pecca
torum suorum remissionem consequantur.
§ 8. Et qui cum praefato Commissario, seu delegandis et
subdelegandis praedictis convenerint, ut idoneum possint