Here is the Latin translation of the Eucharist:
Matthew 26
26 Cenantibus autem eis, accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis et ait: “ Accipite, comedite: hoc est corpus meum ”.
27 Et accipiens calicem, gratias egit et dedit illis dicens: “ Bibite ex hoc omnes:
28 hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum.
Luke 22
19 Et accepto pane, gratias egit et fregit et dedit eis dicens: “ Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. Hoc facite in meam commemorationem ”.
20 Similiter et calicem, postquam cenavit, dicens: “ Hic calix novum testamentum est in sanguine meo, qui pro vobis funditur.