SACRA CONGREGATIO PRO ECCLESIA ORIENTALI
i
DECRETUM
PRO SPIRITUALI ADMINISTRATIONE ORDINARIATUUM GRAECO-RUTHENORUM IN
FOEDERATIS CIVITATIBUS AMERICAE SEPTEMTRIONALIS.
Per Decretum « Cum data fuerit », die 1 m. Martii a. 1929, a S. Congregatione pro Ecclesia Orientali datum, spirituali administrationi Ordinariatuum G-raeco-Ruthenorum in Foederatis Civitatibus Americae Septemtrionalis provisum fuit ad decennium. Cum vero, omnibus perspectis, decennali experientia compertum sit huiusmodi decretum vitae religiosae fidelium illarum regionum valde profuisse, S. haec Congregatio, praehabitis votis Excmorum P. D. Hamleti Ioannis Cicognani, Archiepiscopi tit. Laodicensis in Phrygia, in iisdem Foederatis Americae Septemtrionalis Civitatibus Delegati Apostolici, P. D. Basilii Takacs, Episcopi tit. Zeliteni ac Apostolici Exarchae pro Ruthenis e Podcarpathia, nec non P. D. Constantini Bohacewskyj, Episcopi tit. Amiseni ac Apostolici Exarchae pro Ruthenis e Galitia, paucis, quae sequuntur, mutatis vel additis, illud ad aliud decennium confirmare statuit.
Art. 15. - Omnes rectores paroeciarum et missionum graeco-ruthenarum in Foederatis Civitatibus nominantur per Decretum proprii Ordinarii graeco-rutheni ritus, excluso quovis laicorum interventu. Iidem amovibiles sunt (ad nutum Ordinariorum, graeco-rutheni ritus. Amoveri autem non poterunt alisque causis gravibus et iustis).
Art. 39. - (Matrimonia tum inter fideles graeco-ruthenos, tum inter
fideles mixti ritus, servata forma decreti « Ne temere » contrahi debent, ac proinde in ritu mulieris a parocho mulieris benedicenda sunt). Quod si iusta causa adsit, poterunt nuptiae celebrari in ritu viri, de iudicio et de consensu Ordinarii loci.
Quae omnia, in Audientia diei 23 mensis Novembris a. 1910, referente infrascripto Cardinali a secretis, Ssmus D. N. Pius div. Prov. Pp. XII probavit ac rata habuit, simul iubens per Decretum S. C. pro Ecclesia Orientali publici iuris fieri.
Contrariis quibuslibet minime obfuturis.
Datum Romae, ex Aedibus S. Congregationis pro Ecclesia Orientali, die 23 mensis Novembris a. 1940.
E. Card. TISSERANT, a Secretis.
L. © S.
I. Cesarmi, Adsessor.
ii
DECRETUM
FACULTAS CONCEDENDI TRANSITUM AD ALIUM RITUM DEINCEPS UNI S. SEDI RESERVATUR.
Quo firmior teneatur disciplina de cuiusvis fidelis ad nativum ritum pertinentia, Ssmus D. N. Pius div. Prov. Pp. XII, in Audientia diei 23 mensis Novembris anno 1940, referente infrascripto Cardinali a secretis, tatuere dignatus est facultatem transeundi ab uno ad alium ritum a S. Sede tantum esse concedendam.
Cessat igitur facultas qua fruebantur Nuntii ac Delegati Apostolici ex Decreto « Nemini licere », die 6 mensis Decembris, anno 1928 dato (Cfr. A. A. S., 1928, p. 416), atque huic S. Congregationi directe reservatur iudicium de iis omnibus quae referuntur ad transitum ab uno ad alium ritum, sive de clericis sive de fidelibus agatur.
Contrariis quibuslibet minime obfuturis.
Datum Romae, ex Aedibus S. Congregationis pro Ecclesia Orientali, die 23 mensis Novembris anno 1940.
L. © S.
E. Card. TISSERANT, a Secretis.
I. Cesarmi, Adsessor.