Dressing with Dignity!!! A honest book???
This is a sample of the instruction, the letter of 12th jannuary 1930 from Congregation of Council (In latine langage), published into the Acta Apostolicae Sedis (year 1930, volume 22st, pages 26-28).
DE INHONESTO FEMINARUM VESTIENDI MORE
Vi supremi apostolatus, quo in universa Ecclesia divinitus fungitur, Ssmus Dominus Noster Pius Papa XI verbis et scriptis nunquam destitit illud S. Pauli (I ad Tim., II, 9,10) inculcare, videlicet : « mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se, et… quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona ».
Ac saepenumero, occasione data, idem Summus Pontifex improbavit acerrimeque damnavit inhonestum vestiendi morem in catholicarum quoque mulierum ac puellarum usum hodie passim inductum, qui non modo femineum decus atque ornamentum graviter offendit, sed nedum in temporalem earumdem feminarum perniciem verum etiam, quod peius est, in sempiternam, itemque in aliorum ruinam miserrime vertit.
Nihil igitur mirum, si Episcopi ceterique locorum Ordinarii, sicut decet ministros Christi, in sua quisque dioecesi pravae huiusmodi licentiae ac procacitati modis omnibus unaque voce obstiterunt, derisiones nonnumquam ac ludibria ob hanc causam sibi a malevolis illata aequo fortique animo tolerantes.
…
Quod ut facilius ac tutius ad effectum deducatur, haec Sacra Congregatio, de mandato Sanctissimi Domini, ea quae sequuntur ad rem statuere decrevit :
I. Parochi praesertim et concionatores, data occasione, secundum illud Apostoli Pauli (II ad Tim., IV, 2) instent, arguant, obsecrent, increpent ut feminae vestes gestent, quae verecundiam sapiant quaeque sint ornamentum et praesidium virtutis ; moneantque parentes ne filiae indecoras vestes gestare sinant.
II. Parentes, memores gravissimae obligationis qua tenentur prolis educationem in primis religiosam et moralem curandi, peculiarem adhibeant diligentiam, ut puellae a primis annis in doctrina christiana solide instituantur atque in earum animo ipsi, verbis et exemplo, amorem virtutum modestiae et castitatis impense foveant ; familiam vero, Sacrae Familiae exempla imitati, ita constituere atque gubernare satagant, ut singuli verecundiae amandae atque servandae inter domesticos parietes habeant causam et invitamentum.
III. Parentes iidem filias a publicis exercitationibus et concursibus gymmcis arceant ; si vero eisdem filiae interesse cogantur, curent ut vestes adhibeant quae honestatem plene praeseferant ; inhonestas vero vestes illas gestare nunquam sinant.
IV. Collegiorum moderatrices et scholarum magistrae modestiae amore puellarum animos ita imbuere enitantur, ut eaedem ad honeste vestiendum efficaciter inducantur.
V. Eaedem moderatrices ac magistrae puellas, ne ipsarum quidem matribus exceptis, quae vestes minus honestas gestent, in collegia et scholas ne admittant, admissasque, nisi resipiscant, dimittant.
VI. Religiosae, iuxta litteras die xxiii mensis Augusti, anno MDCCCCXXVIII, datas a Sacra Congregatione de Religiosis, in sua collegia, scholas, oratoria, recreatoria puellas ne admittant, admissas ne tolerent, quae christianum vestiendi morem non servent : ipsae vero in alumnis educandis peculiare adhibeant studium, ut in earum animo sancti pudoris et verecundiae christianae amor altas radices agat.
VI .That religious, according to the letter of 23 August in the year 1928, emanating from the Sacred Congregation for Religious, do not admit in their colleges, schools, oratories, playgrounds, and once admitted will not tolerate those who do not observe the Christian custom of dressing: but they themselves take special care to ensure that by educating students, the love of holy modesty and Christian modesty is deeply rooted in their minds.
VII. Piae instituantur et foveantur feminarum Associationes, quae consilio, exemplo et opere finem sibi praestituant cohibendi abusus in vestibus gestandis christianae modestiae haud congruentibus et promovendi morum puritatem ac vestiendi honestatem.
VIII. In pias Associationes feminarum ne illae admittantur, quae inhonestas vestes induant ; admissae vero, si quid postea hac in re peccent et monitae non resipiscant, expellantur.
IX. Puellae et mulieres, quae inhonestas vestes induunt, a Sancta Communione et a munere matrinae in sacramentis Baptismi et Confirmationis arceantur, atque, si casus ferat, ab ipso ecclesiae ingressu prohibeantur.
X. Cum incidunt per annum festa, quae modestiae christianae inculcandam peculiarem exhibeant opportunitatem, praesertim vero festa B. M. Virginis, parochi et sacerdotes piarum Unionum et Catholicarum Consociationum moderatores feminas ad christianum vestiendi morem, opportuno sermone revocare atque excitare ne praetermittant. In festo autem Beatae Mariae Virginis sine labe conceptae peculiares preces in omnibus cathedralibus et paroecialibus ecclesiis quovis anno peragantur, habitis, ubi fieri potest, opportunis cohortationibus in sollemni ad populum concione.
XI. Consilium dioecesanum a vigilantia, de quo in declaratione Sancti Officii die xxii mensis Martii, a. MDCCCCXVIII data, semel saltem in anno de aptioribus modis ac rationibus ad feminarum modestiae efficaciter consulendum ex professo agat.
XII. Quo vero haec salutaris actio efficaciter et tutior succedat, Episcopi aliique locorum Ordinarii, tertio quoque anno, una simul cum relatione de religiosa, institutione, de qua in Litteris Orbem catholicum die xxix mensis Iunii, anno MDCCCCXX…
Datum Romae, ex aedibus Sacrae Congregationis Concilii, die xii mensis Ianuarii in festo Sacrae Familiae, anno MDCCCCXXX.
Donato Card. SBARETTI, Episc. Sabinen, et Mandelen., Praefectus.
L. + S. Iulius, Ep. Lampsacen., Secretarius.
**
Here, no sentence concerning the centimeter precisions.**
Colleen Hammond has to search the real documents!!!