27 Novembris Quinto Kalendas Decembris. Luna …
xxviij. A
Antiochiae sanctorum Martyrum Basilei Episcopi, Auxilii et Saturnini.
Sebaste, in Armenia, sanctorum Martyrum Hirenarchi, Acacii Presbyteri, ac septem mulierum. Harum porro constantia Hirenarchus commotus, ad Christum conversus, sub Diocletiano Imperatore et Maximo Praeside, una cum Acacio, securi percutitur.
Apud Caeam fluvium, in Gallaecia, sanctorum Facundi et Primitivi, qui sub Attico Praeside passi sunt.
In Perside sancti Jacobi intercisi, Martyris conspicui, qui, tempore Theodosii junioris, cum in Isdegerdis Regis gratiam Christum negasset, et propterea mater ejus et uxor ab ipsius se consuetudine subtraxissent, hinc, in se reversus, intrepide coram Vararane, Isdegerdis filio ac successore, se Christianum esse confessus est; ideoque ab irato Rege, lata in eum mortis sententia, membratim jussus est concidi et capite obtruncari. Quo etiam tempore innumeri alii Martyres ibidem passi sunt.
Aquilejae sancti Valeriani Episcopi.
Apud Regium, in Gallia, sancti Maximi, Episcopi et Confessoris; qui, usque a primaevae astatis annis omni virtutum gratia praeditus, primum Lirinensis coenobii Pater, deinde Regiensis Ecclesiae Episcopus, signis et prodigiis inclytus exstitit.
Salisburgi, in Norico, sancti Virgilii, Episcopi et Carinthiorum Apostoli, qui a Gregorio Nono, Pontifice Maximo, in Sanctorum numerum adscriptus est.
Apud Indos, Persis finitimos, sanctorum Barlaam et Josaphat, quorum actus mirandos sanctus Joannes Damascenus conscripsit.
Lutetiae Parisiorum depositio sancti Severini, Monachi et Solitarii.
Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.